Schola c.n. HUMANITAS

Lingua Latina maximi momenti est in cultu civili Europae quam ob rem omnes habeant facultatem linguae Latinae et antiquitatis cognoscendae. Permulti sunt discipuli quibus nulla est facultas, ut laetitiam linguae Latinae discendae cognoscant, neque scholis satis pecuniae est ut magistrum linguarum classicarum habeant. Non loquor de ceteris rebus, ad quas scholae pecuniam habere debent…
Mea quidem sententia schola nova, cui nomen HUMANITAS erit, condenda est. Haec schola tali modo munere fungetur: primis temporibus necesse erit numerare discipulos, qui linguam Latinam discere volent. Epistolae erunt mittendae ad scholas, in quibus directores rogabimus, ut discipulos interrogent velintne linguam Latinam discere. Postea ad discipulorum numerum debebimus rogare magistros. Hoc necesse est dicere, quod in hac schola nullum stipendium erit solvendum et discipuli poterunt eligere tempus harum lectionum postmeridiano tempore. Nullum erit illis pensum, nulla pericula erunt subeunda. Laetitiam et voluntatem habeant discipuli ad discendum. Hac de causa libro Ioannis Oerberg, qui Familia Romana nuncupatur, utentur. Hic liber habet venustatem, et continet fabulas optimas, et magistro ducente admodum utilis est. Fabulae illae familiae bene monstrant antiqua tempora habere aliquid commune cum hac nostra aetate. Discipuli loquendo docebuntur, quam ob rem multo facilius lingua Latina uti poterunt et hoc modo magnum erit discendi gaudium. Si quis Latine loquitur, ille et Anglice et aliis linguis facilius colloqui et has linguas penitus intellegere poterit. Discipuli nostri cognoscent auctores magni momenti historiae litterarum Latinarum (et Graecarum) et habebunt fundamentum litteras Latinas penitus intellegendi.
Oportet habeamus novum Maecenatem, quia nolumus pecuniam a discipulis et parentibus accipere. Melius sit si res publica nobis magistris stipendium solvat quasi magistri scholae rei publicae essemus.
Discipuli ex multis scholis venient, hac de causa talis locus eligere oportebit ad scholas habendas, quem discipuli facile adire possunt. Iter nobis erit faciendum, quia omnia discipulorum causa faciemus, quo meliores homines fiant.
Veniant ad nos pueri puellaeve 10-18 annos nati, tamen etiam discipuli universitatum studiorum venire poterunt. Etiam homines maiores natu, qui iam suis muneribus fungentur, tamen volent aliquid discere ad bene vivendum.
Lingua Latina est clavis cuiusdam thesauri. Hic est thesaurus multorum textorum et auctorum, quorum vita operaque sunt exempla sequenda. Et est etiam thesaurus virtutis humanitatis. Hoc est propositum nostrum: discipuli nostri per linguam Latinam etiam humanitatem discant!

One thought on “Schola c.n. HUMANITAS

  1. Quum rei publicae nihil refert nisi vaniloquiis, non credo, amice, fore ut propositum tuum reapse nobilissimum opibus civitatis perficiatur. Equidem non solum iis opus esse arbitror argumentis, quae vera apposuisti; sed etiam valor illi assequendus est, sicut idem iam aliquibus annis ante ad linguam Latinam in Unione inferendam Fenni conabantur. Ita forsitan melius contigat, ut id, quid proposueris, adipiscatur. Cura ut valeas.

Leave a Reply

%d bloggers like this: